DECURIONES apud Romanos dictisunt

DECURIONES apud Romanos dictisunt
DECURIONES apud Romanos dictisunt
decem Equitum praefecti; quemadmodum enim Centuriae peditum in Contubernia, quibus praeerant Decani, ita turmae Equestr. in Decurias, qui parebant Decurionibus, erant distributae. Item Coloniarum et Municipiorum Senatores, in quibus legendis summam curam adhibitam esle, docet Cic. in Epist. ad Leptam l. 6. ubi eos, inquit, qui praeconium sacerent, vetari esse in Decurionibus, qui fecissent, non vetari. Ex horum ordine Decemviri legebantur, qui tributorum exactioni ita praeerant, ut si quid detrimenti fiscus mortuorum causâ contraheret, ipsi suis sumptibus resarcire tenerentur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 24. At Decurio Palmyrenus, apud Sext. Ruf. Princeps civitatis, est Trebellio Pollioni, unus ex Principibus civitatis, Fl. Vopisco in Aureliano, Odenatus sc. qui, priusquam Imperium raperet, unus τῶ πρωτοπολιτῶν, seu Principum civitatis, Palmyrenorum erat. Decuriones sc. seu Curiales in unaquaque urbe, Principecivitatis erant, et quasi Senatores: quorum primos Principales dictos esse, notum est. Salmas. ad Vopisc. l. cit. vide quoque supraubi de Cursu Publico, et Decaprotis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”